Expositio Prophetae Danielis 1594
Archive.org: bim_early-english-books-1641-1700_expositio-prophetae-danielis_franciscus-junius_1594
From the text
The opening of the work as printed, in the spelling of this edition.
FRANCISCO IVNIO S. THEOLOGIAE PROFESSORE in Academia Heidelbergensi dictata anno 1589, EX PVBLICIS PRAELECTIONIBVS summa exceptas REGVLITER osso auctorum gratia animi argumentum data. EXCVDEBAT GABRIEL CARTERIVS.
PRINCIPI AC DOMINO MAVRITIO PRINCIPI AVRASIONVM, COMITI NASSAVIO, &c. Marchioni Veriz & Flishingæ, Gubernatori Hollandiae, Zelandiae, Westfrisiae, ditionis Vltraiectensis & Transinsulanae, Domino Clementissimo. Gratia & pax a Deo Patre nostro & Domino Iesu Christo.
Literarum sacrarum side, illustrissime Princeps, & rerum antegestarum omnibus seculis experientia apud omnes constat hanc universitatem mundi velut mare procellosam esse atque inflamat vitam conditionem humanam nostram perpetuis quibusdam aestus fluctibus agitari, quos nostrae carnis vitiositas excitat. In primis autem electi illius corporis, quod gratiosse Deus de mundo isto maligno ad communionem aeternae illius & dulcissimae vitae separavit, sortem eo miseriorem esse animadvertimus, quum ad sensum istius carnis indiciumque naturale nostrum attendimus, quo graviora & frequentiora vitro utrinque certamina membris illius osseruntur: quorum impetus nobis omnes forent exitiales, nisi dextera Dei providentissimi Patris & potentissimi a cervicibus nostris eos propulsaret. Itaque de mundo quidem hoc universo verissimum illud dixeris Homericum, omnia dia: de Ecclesia vero Dei, si ta axiom. Etsi autem res ita se habent in singulis nostrum, quum tamen ad augustissimum illud Dei sacrarium animam cogitationem convertimus, unde fluxit haec ipsa natura rerum, & fusa est in nos omnis administratio, tum protinus maxime furens istud pelagus mundi, & ventos, & procellas, & tonitrua
quicquid extitit ubique adversi quod in nos irruit, virtute Dei superamus gloriosissime. Nam & plenam a malis liberationem, certissimam in malis consolationem ac constantissimam obtinemus, nosque supra quam victores esse per Christum Iesum in calamitatibus nostris agnoscimus. Ac consolationes quidem varias totiusque mundi communes inde a principio resperxit Deus, quibus sese calamitosus quisque a naturae lege, a necessitate divina, a rationis luce, ab exemplorum serie, ab usu temporis, & ab aliis rebus eiusmodi confirmare solet, ut ex immani illo malorum vortice emergat tandem incolumis. Sed cum illa ipsa naturae lex, qua se consolatur, miserum mortalem rapiat, cumque divinae illi necessitati, quam fatum vocat etiam Stoicorum grex, cogatur cedere, cum in malis fallat ratio, exemplorum memoria praetervolet, praesentium bonorum sensum tempora acerba obruant, alia denique omnia denso agmine perrumpant in adversis rebus consolationes illas ereptura, optimus ille miserationum Pater, & imperator noster sapientissimus divina quadam sapientia instruxit suos, & salutarium consolationum armamentis, ut in hoc pelago destituti naturae ventionibus admoremus gratiae, positaque sarcina peccati adversus infestas omnium, quibus oppugnamur, acies certa spe victoriae, ut fortes milites Christi, depugnemus. Harum consolationum duplicem esse scripturis modum animadvertimus: nam aliae communiter habent (ut cum Graecis loquar accommodate) aliae particularem quendam respectum habent in specie sine hypothesi. Communi unciata sunt haec, exempli causa, ad consolationem piorum pertinentia: quisquis invocaverit nomen Domini salvus erit: Iustus ex side vivit. Ad speciem vero hypothesimque faciunt, quae certa contemplatione personarum, temporum, locorum & similium circumstantiarum sunt unciata. Horum autem ea natura est, ut secundum rem particularia sint aut singularia, secundum rationem vero & iuris analogiam, communia. Huius postremi generis exempla duo sunt longe praestantissima scripturis sacris: liber Danielis in testamento vetere, & Apocalypsis in Novo. Quid enim ecclesiae Christianae commodo, quae his istis temporibus a mundo & principe eius oppugnatur vehementius, id prudentius a Deo ordinari, disponi, dari, aut doceri potuit ad conDEDICATORIA
solationem confirmationemque securiorem, quam illae S. Ioannis praesignificationes ac impressiones bestiae illius, ac fraude alterius, de conatibus utriusque, de 4.7 Ecclesiae, de Christi proelio atque victoria eius, eventisque felicissimis ad consummationem usque seculi in tanta malorum acerbitate duraturis? quid item priscae illi Iudaeorum Ecclesiae exponi potuit magis salutare adversus gravissimas tyrannorum crudelissimorum insultus, contra latens intus peccati virus, quam prout hic a Daniele fiunt de certaminibus foris obventuris, de immunitate peccati grassantis in ipsis, de adventu Christi & persecutionibus, de suppliciis ingentibus & reiectione abalienati Iudaeorum corporis Deo inimicissimi, ereptis ex communi peste incendioque reliquiis secundum electionem gratiae? Atque hoc quidem ipsum (o admirabilem Dei sapientiam!) per exteros, per suos enunciavit Deus, ea per sanctissimam illam Danielis Prophetae dexteram in corpus unum libri verit coagmentari. Nam somnia visaque fuerunt regum, interpretamenta, servorum Dei: fluxerunt ab utroque, tamquam imo fontali, prophetiae, quibus praescita sua in dies magis ac magis illustravit Deus. Quae quidem somnia & visa quum Regibus accidissent, eaque publico bono miraculose a servis Dei fuissent exposita, actis publicis annalibusque Babyloniorum Regum & Persarum inserta sunt, atque perscripta sermone vernaculo: deinde vero ex actis a Daniele deprompta ut omnibus manifestius integra rei fides apud exteros permaneret. Haec enim causa germana est procul dubio, cur peregrino sermone in Danielis Prophetae libro illae narrationes exaratae sint, ut Deus hoc pacto de Regibus exteris, de actis publicis gentium, de sermone barbaro opera sui Prophetae triumparet. Certe quoties cunque illa Chaldaea Persicaque lego, toties mihi gentium illarum annales fastos videor evolvere, & audire priscos illos Chaldaeos & Persas gloriam Dei admirabilem in caecitate ipsarum praedicantes, quae res quantopere ad Dei gloriam demonstrandam, & fidei libri auctoritatemque adiuvandam valeat, cuiusvis ipse aestimatet quivis 172 de adventu Christi & persecutionibus, de supplicijs ingentibus & reiectione abalienati Iudaeorum corporis Preon Dominitus , ereptis ex communi pete incendioque reliquis secundum electionem gratiae ? Atque hoc quidem ipsum ( O admirabilem Dei sapientiam!) per exteros, per suos enunciauit Deus, & per sanctissimam iam Danielis Prophetae dexteram in corpus unum libri voluit coagmentari. Nam somnia visaque fuerunt regum, interpretamenta, seruorum Dei: fluxerunt ab utroque, tamquam e fonte fontali, prophetiae, quibus praescita sua in dies magis ac magis lustranit Deus. Quae quidem somnia & visa quum Regibus accidissent, & publico bono miraculose a seruis Dei fuissent exposita , actis publicis annalibusque Babyloniorum Regum & Persarum insinuata sunt, atque perscripta sermone vernaculo: deinde vero ex actis a Daniele deprompta ut & manifestius integra rei fides apud exteros permaneret. Haec enim causa germana est proculdubio, cur peregrino sermone in Danielis Prophetae libro illae narrationes exaratae sint , ut Deus hoc pacto de Regibus exteris, de actis publicis gentium, de sermone barbaro opera sui Prophetae triumphaset. …
Keep reading
Full text search, AI synthesis across 1,234 Reformed primary sources, and seamless reading — all in one place.
Start Free Trial to ReadOther works by Franciscus Junius
Related works
Browse the full Reformed theology catalog — 1,234 primary sources.