Catholicon
EEBO-TCP A15396 (TEI), original spelling, printed page numbers. EEBO 99849234; STC/Wing STC 25673; ESTC S114006
From the text
The opening of the work as printed, in the spelling of this edition.
REVERENDO IN CHRIsto pat◊i D. Martino Heaton Episcopo Eliensi, salutem in Christo.
MEritò ab omnibus illud Lysādri Spartani explosum est (reuerēde Antistes) veritatē nihilo esse mendacio meliorē, sed vsu tantū alterū alteri pręstare: Lysādro isti similes illi omnes mihi vidētur (quo◊ quot aetate hac nostra extiterint,) quiveritati indagandae operam impendere superfluum, & religioni perpurgandae studium accommodare rem putant haud necessariā: in sua porro quē que professione saluum esse posse, & securum esse debere: quod videtur sensisse Rhetorius quidam, qui, vt testatur Augustinus, omnes haereticos rectè ambulare affirmaret. Isti errori vi◊ille [Lib de haer ••• her. 72.] omnium sapientissimus prudenti suo consilio restitit, sic inqui◊ns, veritatem compara, ac non vendito: qui omni conatu in veritatis studium incumbendum suadet, & illi acquisitae acquiescendum. Non ergo frustra ille labor suscipitur, sed necessarius & vtilis est, qui in veritate disquirenda, errore dissipando, & tenebris disc◊tiendis ponitur: in rebus fidei nimia diligentia nulla est, & recta via incedens nimium festinare non potest: bene Ambrosius, est fidei religiosa violentia, segnitia criminosa. [Lib. 8. in 〈◊〉 .]
Aliud porro hominum genus est, qui tenebras suas amant, nec errores suos sanari patiantur: euangelij verò lucem ferre nullo modo possunt, nec caligantes eorum oculi solem aspicere sustinent. Apud Lacedaemonas haec feriur viguisse lexsiue invaluisse mos, vt per plateas [Plutarch. inter Laconic. instit.] noctu transeuntes sine face praeeunte incederēt, vt sic assueti in tenebris intrepidè ambularent. Tales plerum que papistae sunt, qui se tam diu Pontificiis oblectârunt vmbris, & in densis superstitionis suae tenebris grassari consueuerūt, vt sibi facem praeferri euangelicam non sinant, nec ad lucernam pedes suos dirigere cupiant. Qui tamen nobis non negligendi sunt, nec eorum omnis abiicienda cura: sed omnibus modis tentandum est, & adhibendi conatus, vt ex superstitionis suae siue pelago, quo fere submerguntur, siue quo turpiter volutantur erroris caeno, tandem emergant, & se recipiant, vt bene monet Apostolus: Leniter corripiendi sunt contrario animo affecti, ecquando det eis deus vt resipiscentes agnoscant veritatem: [2. Tim. 2. 25.] Et rectè Augustinus, Non ideo negligenda medecina est, quia nonnullorum insanabilis [Epist. 48.] pestilentia.
Cùm verò à Pontificiis partibus quistant, capita sua exerere incipiant, scriptis suis nos lacessant, virus evomant, & errores suos longè late que disseminare conentur: (nam superstitionis isti magistri in proposito suo pertinaces sunt, & improbo labore se obtinere posse sperant, quod iusta defensione non assequuntur) & quod de sui temporis haereticis scripsit Hieronymus: Ardentiùs ab illis defenditur haeresis, [Theophil.] quàmà nostris oppugnatur; Istorum igitur conatus nobis prohibendi sunt, & torrentis tam turbulentè decurrentis impetus sistendus & repellendus est: speciem illi prae se ferunt eximiae pietatis, sed verè in illos cadit illud Origenis: Multi sunt, qui Christi nomen [Hom. 3. in Leuk.] habent, sed veritatem non habent Christi. Catholicos se iactant, sed cum Augustino respondemus: Catholici non esse incipient, nisi haeretici esse destiterint. Pontificii [Epist. 167.] soli apud suos eruditorum nomen adepti sunt, inter protestantes neminem reperiri illis ingenio vel doctrina parem: at que hic occurrit, quod olim Atheniensi responsum est obiicienti, Lacedaemonas indoctos: Verum, inquit, est, à [Pleiston. apud Plutarch.] vobis enim nihil mali didicimus: It a nos huiusmodi doctrina Pontificiis inferiores fatemur: ad malitiam non tam prudentes aut docti sumus, de caeteris non est, quod glorientur. Sed numero & multitudine praeeunt: ne que hac de re nos multùm sumus solliciti: veritas non numero, sed pondere praeualet, ne que continuò meliores sunt, qui plures: & quorū maior plerum que pars eorum deterior conditio: Turba pereuntium multitudo peccantium: vt ait Hieronymus, nouit veritas paucorum man◊ [〈◊〉 . tom. 3.] vincere: & de multis non militum copiis, sed causae bonitate triumphare: confidenter illo magnum hostium numerum praedicanti: tanto, inquit, maior erit gloria, quia plures interficiemus: at que hoc ad summā ducis nostri gloriam [Phaedaretus L • co.] redundabit, qui pusillum gregem suum contra luporum agmina armare possit. Sed Pontisicii veterani milites sunt & periti, vt qui saepius in acie steterint; nos recentes tyrunculi castra & aciem non experti. Sed ne que hac ex parte vel tantum aduersariis partum compendium, vel nobis illatum est damnum. Equidem initio, quamdiu Ministri evangelici sedatum scribendi genus sequebantur, scripturas interpretando magis ecclesiae dei, quàm cum adversarijs concertando prodesse cupientes, nondum fortassis tam exercitati in isto militiae genere evaserant: nunc verò toties aduersariorum iniurijs ad certamē provocati, nostri plura hostibus quàm ipsi acceperant instigere vulnera didicerunt. Quibus illud iam accidit, quod olim Agesilao, qui dum Thebanis frequētibus praelijs infestus esset, ab illis repulsus est non sine vulnere: cui festivè Antalcidas, pulchram à Thebanis mercedē reportas, qui illos invitos & rudes pugnare docuisti. It a profectò po◊tificiorum maledica importunitas, nobis, qui in ocio confidere maluimus, si per illos licuisset, & vires maiores addidit, & militandi etiam peperit peritiam.
Atqui non dubito (reverende Domine) quin ex vtra que Academia, tanquam ex equo Troiano plures propediem prodituri sint, qui Romanam superstitionem à veteri illa Troia oriundam pessundent & pedibus conculcent, si vestro reliquorum que gravissimorum praesulum hortatu & consilio invitati, vestro que auxilio & operaadiuti (vbi vestram gravitatem nequaquam defuturam speramus) ad hoc studium incitentur. Isthac vbi bene successerit, querelae illi veteri non ampliùs erit apud nos locus: Ingemui tantam nobis inesse negligentiam, vt nec veritatem possimus astruere, [Hieron▪ d • vir perfect.] cùm alij valcant pro veritate inculcare mendacium.
Nunc paucis ostendam, quid in hoc opusculo praestiterim: periculum feci, an, sicut antè in cō troversus fidei pertractandis ita nunc in scripturis explicandis ecclesiae vsibus deservire possem, & ad publicum commodum aliquid adiumenti comportare: & recte dixime periculum facere: video enim me in periculo versari, dū subitaneas has meas commentationes in omnium conspectum profero. Non ineptè Periandro medico docto, dum versus malè scriberet, dixit quidam: quid tibi in mentem venit, vt pro scito medico, appellari velis malus poeta? [Archidam •• •• ni • r.] quod in illos retorquere quis possit, qui ad scribendum se accingunt, nē ex concionatoribus non malis, scriptores reddantur mali. Sed intelligant velim qui doctiores sunt, me illis ista non scribere, sed imperitis, qui, vt bene Hieron. in scripturis sine praevio & monstrante semitam, ingredi non possunt. At que in ipsorum [Paulin. tom. 3.] gratiam, non eloquentiae consectans rivulos, sed vulgares miscens sermones, non verbis inhians, sed rebus studens, & ad singulorum captum me accommodans, istaraptim & festinanter pertexui: vt bene ille, nobis propositum est non plausum legentium, [Hieron. praefat. in Orig. ad Roman.] sed fructum proficientium quaerere.
Keep reading
Full text search, AI synthesis across 1,234 Reformed primary sources, and seamless reading — all in one place.
Start Free Trial to ReadContents
- REVERENDO IN CHRIsto pat • i D. Martino Heaton Episcopo Eliensi, salutem in Christo.
- THE PREFACE to the Christian Reader, seruing as a preparative to the Treatise following.
- CERTAINE ADuertisments to the Reader.
- THE CATHOLICON, OVT OF THE CAtholike epistle of Iude, consisting of certaine Lectures…p. 1
- The first lecture.p. 1
- The second lecture.p. 9
- The third lecture.p. 17
- The fourth lecture.p. 25
- The fifth lecture.p. 33
- The sixt lecture.p. 43
- The seauenth lecture.p. 50
- The eight lecture.p. 59
- The ninth lecture.p. 66
- The tenth lecture.p. 76
- The 11. lecture.p. 83
- The 12. lecture.p. 99
- The 13. lecture.p. 111
- The 14. lecture.p. 129
- The 15. lecture.p. 142
- The 16. lecture.p. 158
- THE PROTESTANTS DIET PRESCRIbed, in discerning the true religion and Church from the…p. 175
Other works by Andrew Willet
Related works
Browse the full Reformed theology catalog — 1,234 primary sources.